monumenta.ch > Plinius > sectio 124

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 124
{XXX} Euphrate navigari Babylonem e Persico mari CCCCXII p. tradunt Nearchus et Onesicritus; qui vero postea scripsere, ad Seleuciam CCCCXL Iuba a Babylone Characen CLXXV fluere aliqui ultra Babylona continuo alveo, prius quam distrahitur ad rigua, LXXXVII universo autem cursu XII p. inconstantiam mensurae diversitas auctorum facit, cum Persae quoque schoenos et parasangas alii alia mensura determinent.